Credebam uitiis aegram gentilibus urbem
Iam satis antiqui pepulisse pericula morbi
Nec quidquam restare mali postquam medicina
Principis immodicos sedarat in arce dolores.
5
Sed, quoniam renouata luis turbare salutem
Temptat Romulidum, patris imploranda medella est,
Ne sinat antiquo Romam squalere ueterno
Neue togas procerum fumoque et sanguine tingui.
Inclytus ergo parens patriae moderator et orbis
10
Nil egit prohibendo uagas ne pristinus error
Crederet esse deum nigrante sub aere formas
Aut elementorum naturam, quae patris ars est
Omnigeni, summa pro maiestate sacraret?
Vir solus cui cura fuit ne publica morum
15
Plaga cicatricem summa leuiter cute clausam
Duceret et latebram tabentis uulneris alte
Impressam penitusque putri de pure peresam
Iuncta superficies medico fallente foueret
Sed studuit quo pars hominis generosior intus
20
Viueret atque animam letali peste piatam
Nosset ab interno tutam seruare ueneno.
Illa tyrannorum fuerat medicina uidere
Quis status ante oculos praesentibus ac perituris
Competeret rebus nec curam adhibere futuris.
25
Heu, male de populo meriti, male patribus ipsis
Blanditi, quos praecipites in tartara mergi
Cum Ioue siuerunt multa et cum plebe deorum!
Ast hic imperium protendit latius aeuo
Posteriore suis cupiens sancire salutem.
30
Nimirum pulchre quidam doctissimus: "Esset
Publica res" inquit "tunc fortunata satis, si
Vel reges saperent uel regnarent sapientes."
Estne ille e numero paucorum qui diadema
Sortiti aetheriae coluerunt dogma sofiae?
35
Contigit ecce hominum generi gentique togatae
Dux sapiens. Felix nostrae res publica Romae
Iustitia regnante uiget. Parete magistro
Sceptra gubernanti; monet ut deterrimus error
Vtque superstitio ueterum procul absit auorum
40
Nec putet esse deum nisi qui super omnia summus
Emineat magnique immensa creauerit orbis.
Num melius Saturnus auos rexisse Latinos
Creditur? edictis qui talibus informauit
Agrestes animos et barbara corda uirorum:
45
"Sum deus. Aduenio fugiens. Praebete latebras.
Occultate senem nati feritate tyranni
Deiectum solio. Placet hic fugitiuus et exul
Vt lateam. Genti atque loco Latium dabo nomen.
Vitibus incuruum, si qua est ea cura, putandis
50
Procudam chalybem nec non et moenia uestri
Fluminis in ripa statuam Saturnia uobis.
Vos nemus appositasque meo sub honore sacrantes
(Sum quia nam caelo genitus) celebrabitis aras."
Inde deos, quorum patria spectata sepulcra
55
Scimus, in aere hebetes informauere minores,
Aduena quos profugus gignens et equina libido
Intulit Italiae; Tuscis namque ille puellis
Primus adhinniuit simulato numine moechus.
Mox patre deterior siluosi habitator Olympi
60
Iuppiter incesta spurcauit labe Lacaenas:
Nunc boue subuectam rapiens ad crimen amatam;
Nunc tener ac pluma leuior blandosque susurros
In morem recinens suaue immorientis oloris
Capta quibus uolucrem uirguncula ferret amorem;
65
Nunc foribus surdis, sera quas uel pessulus artis
Firmarant cuneis, per tectum diues amator
Imbricibus ruptis undantis desuper auri
Infundens pluuiam gremio excipientis amicae;
Armigero modo sordidulam curante rapinam
70
Compressu immundo miserum afficiens catamitum
Pelice iam puero magis indignante sorore.
Haec causa est et origo mali, quod saecla uetusto
Hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
Quodque nouo ingenio uersutus Iuppiter astus
75
Multiplices uariosque dolos texebat, ut illum
Vertere cum uellet pellem faciemque putarent
Esse bouem, praedari aquilam, concumbere cycnum
Et nummos fieri et gremium penetrare puellae.
Nam quid rusticitas non crederet indomitorum
80
Stulta uirum, pecudes inter ritusque ferinos
Dedere sueta animum diae rationis egenum?
In quamcumque fidem nebulonis callida traxit
Nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
Successit Iouis imperio corruptior aetas,
85
Quae docuit rigidos uitiis seruire colonos.
Expertes furandi homines hac imbuit arte
Mercurius Maia genitus; nunc magnus habetur
Ille deus cuius dedit experientia fures.
Nec non Thessalicae doctissimus ille magiae
90
Traditur extinctas sumptae moderamine uirgae
In lucem reuocasse animas, Cocytia leti
Iura resignasse sursum reuolantibus umbris,
Ast alias damnasse neci penitusque latenti
Immersisse chao. Facit hoc ad utrumque peritus
95
Vt fuerit geminoque armarit crimine uitam.
Murmure nam magico tenues excire figuras
Atque sepulcrales scite incantare fauillas,
Vita itidem spoliare alios ars noxia nouit.
Artificem scelerum simplex mirata uetustas
100
Supra hominem coluit simulans per nubila ferri
Aligerisque leues pedibus transcurrere uentos.
Ecce deum in numero formatus et aeneus astat
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
Strenuus exculti dominus quidam fuit agri
105
Hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem
Scortator nimius multaque libidine suetus
Rusticulas uexare lupas interque salecta
Et densas saepes obscena cubilia inire.
Indomitum intendens animum semperque paratum
110
Ad facinus numquam calidis dabat otia uenis.
Hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
Venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos.
Sinum lactis et haec uotorum liba quotannis
Accipit ac ruris seruat uineta Sabini,
115
Turpiter affixo pudeat quem uisere ramo.
Herculeus mollis pueri famosus amore
Ardor et in transtris iactata efferbuit Argo;
Nec maris erubuit Nemea sub pelle fouere
Concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
120
Nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum
Collis Auentini conuexa in sede frequentat.
Thebanus iuuenis superatis fit deus Indis,
Successu dum uictor ouans lasciuit et aurum
Captiuae gentis reuehit spoliisque superbus
125
Diffluit in luxum cum semiuiro comitatu
Atque auidus uini multo se proluit haustu
Gemmantis paterae spumis mustoque Falerno
Perfundens biiugum rorantia terga ferarum.
His nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris
130
Caeditur, et uirides discindunt ore chelydros
Qui Bromium placare uolunt, quod et ebria iam tunc
Ante oculos regis satyrorum insania fecit,
Et fecisse reor stimulis furialibus ipsas
Maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
135
Hoc circumsaltante choro temulentus adulter
Inuenit expositum secreti in litoris acta
Corporis egregii scortum, quod perfidus illic
Liquerat incesto iuuenis satiatus amore.
Hanc iubet assumptam feruens post uina neaeram
140
Secum in deliciis fluitantis stare triumphi
Regalemque decus capitis gestare coronam.
Mox Ariadneus stellis caelestibus ignis
Additur; hoc pretium noctis persoluit honore
Liber ut aetherium meretrix illuminet axem.
145
Tantum posse omnes illo sub tempore reges
Indocilis fatui ducebat ineptia uulgi
Vt transire suis cum sordibus induperator
Posset in aeternum caeli super ardua regnum.
Regia tunc omnis uim maiestatis et omnis,
150
Parua licet, caeli imperium retinere potestas
Credita; ture etiam ducibus paruoque sacello
Impertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes
Accumulant, longum miseris processit in aeuum
Mos patrius. Coepit falsae pietatis imago
155
Ire per ignaros nebuloso errore nepotes.
Tum quia, quae uiuis ueneratio regibus ante
Contigerat, functis eadem iam munere lucis
Cessit et ad nigras altaria transtulit urnas.
Inde puellarum ludibria pignera partus
160
Et furtiuus amor iuuenum et deprensa iugalis
Corruptela tori, quoniam regalibus aula
Feruere tunc uitiis solita est nec perdita luxu
Diuorum subolis sancti meminisse pudoris.
Atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes,
165
Quis te semideam iactant auctoribus ortam,
Praestringam breuiter, Gradiuum uel Cytheream,
Ille sacerdotem uiolat, contra illa marito
Succumbit Frygio. Coitus fuit impar utrique.
Nec terrestre deam decuit mortalis obire
170
Coniugium nec caelicolam descendere ephebum
Virginis ad uitium furtiuoque igne calere.
Sed Venus augusto de sanguine femina uili
Priuatoque uiro uetitum per dedecus haesit.
Et, si Rhea sacram lasciui Martis amore
175
Lusa pudicitiam fluuiali amisit in ulua,
Crediderim generosae aliquem stirpis sed eundem
Moribus infamem compressa uirgine per uim
Se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus
Obicere auderet turpi miseraeque puellae.
180
Haec Italos induxit auos uel fama uel error,
Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo,
Vtque Palatinis Capitolia condita saxis
Signarent titulo proaui Iouis atque Pelasgae
Palladis et Libyca Iunonem ex arce uocarent,
185
Cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum
Accirent proceres Erycino e uertice signum,
Vtque deum mater Frygia ueheretur ab Ida,
Bacchica de uiridi peterentur ut orgia Naxo.
Facta est terrigenae domus unica maiestatis
190
Et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra
Heroum numerare licet; quos fabula manes
Nobilitat noster populus ueneratus adorat.
Hos habuere deos Ancus Numitor Numa Tullus.
Talia Pergameas fugerunt numina flammas.
195
Sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum.
Talis et antiquum seruauit terror asylum.
Vt semel obsedit gentilia pectora patrum
Vana superstitio, non interrupta cucurrit
Aetatum per mille gradus. Tener horruit heres
200
Et coluit quidquid sibimet uenerabile cani
Monstrarant ataui. Puerorum infantia primo
Errorem cum lacte bibit. Gustauerat inter
Vagitus de farre molae; saxa illita ceris
Viderat unguentoque lares umescere nigros.
205
Formatum Fortunae habitum cum diuite cornu
Sacratumque domi lapidem consistere paruus
Spectarat matremque illic pallere precantem.
Mox umeris positus nutricis triuit et ipse
Impressis silicem labris puerilia uota
210
Fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit,
Persuasumque habuit quod quis uelit inde petendum.
Numquam oculos animumque leuans rationis ad arcem
Rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum
Priuatos celebrans agnorum sanguine diuos.
215
Iamque domo egrediens, ut publica festa diesque
Et ludos stupuit celsa et Capitolia uidit
Laurigerosque deum templis astare ministros
Ac sacram resonare uiam mugitibus ante
Delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa
220
More deae nomenque loci ceu numen habetur
Atque Vrbis Venerisque pari se culmine tollunt
Templa, simul geminis adolentur tura deabus),
Vera ratus quaecumque senatu auctore probantur,
Contulit ad simulacra fidem dominosque putauit
225
Aetheris horrifico qui stant ex ordine uultu.
Illic Alcides spoliatis Gadibus hospes
Arcadiae fuluo aere riget; gemini quoque fratres
Corrupta de matre nothi, Ledaea proles,
Nocturnique equites, celsae duo numina Romae,
230
Impendent retinente ueru magnique triumphi
Nuntia suffuso figunt uestigia plumbo.
Assistunt etiam priscorum insignia regum:
Tros Italus Ianusque bifrons genitorque Sabinus
Saturnusque senex maculoso et corpore Picus,
235
Coniugis epotum sparsus per membra uenenum.
Omnibus ante pedes posita est sua cuique uetusta
Arula. Iano etiam celebri de mense litatur
Auspiciis epulisque sacris, quas inueterato
(Heu miseri) sub honore agitant et gaudia ducunt
240
Festa kalendarum. Sic obseruatio creuit
Ex atauis quondam male coepta, deinde secutis
Tradita temporibus serisque nepotibus aucta.
Traxerunt longam corda inconsulta catenam
Mosque tenebrosus uitiosa in saecula fluxit.
245
Hunc morem ueterum docili iam aetate secuta
Posteritas mense atque adytis et flamine et aris
Augustum coluit, uitulo placauit et agno,
Strata ad puluinar iacuit, responsa poposcit.
Testantur tituli, produnt consulta senatus
250
Caesareum Iouis ad speciem statuentia templum.
Adiecere sacrum, fieret quo Liuia Iuno,
Non minus infamis thalami sortita cubile,
Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto.
Nondum maternam partu uacuauerat aluum
255
Conceptamque uiri subolem paritura gerebat.
Pronuba iam grauidae fulcrum et geniale parantur,
Iam sponsus saliente utero nubentis amicos
Aduocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam.
Vitricus anteuenit tardum praeferuidus ortum
260
Priuigni nondum geniti. Mox editur inter
Fescennina nouo proles aliena marito.
Idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt
Consilium; numquam melius nam cedere taedas
Responsum est, quam cum praegnans noua nupta iugatur
265
Hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam
Perpetuo Floras inter Veneresque creasti!
Nec mirum; quis enim sapiens dubitauerat illas
Mortali de stirpe satas uixisse et easdem
Laude uenustatis claras in amoribus usque
270
Ad famae excidium formae nituisse decore?
Quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum
Illum delicias nunc diui principis, illum
Purpureo in gremio spoliatum sorte uirili
Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis
275
Porgere sed medio recubantem cum Ioue fulcro
Nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum
Cumque suo in templis uota exaudire marito?
Ergo his auspicibus Traianus Nerua Seuerus
Et Titus et fortes gesserunt bella Nerones,
280
Quos terrena uiros illustres gloria fecit
Et uirtus fragilis prouexit in ardua famae
Adscita e terris sub religione iacentes!
Quam pudet hoc illis persuasum talibus ut se
Romanasque acies censerent Martis amore
285
Posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter
Venditat Aeneadasque suos successibus auget!
Felices, si cuncta deo sua prospera Christo
Principe disposita scissent, qui currere regna
Certis ducta modis Romanorumque triumphos
290
Crescere et impletis uoluit se infundere saeclis!
Sed caligantes animas et luce carentes
In Iouis Augustique adytis templisque duarum
Iunonum Martisque etiam Venerisque sacellis
Mactatas taetro leti immersere baratro
295
Supremum regimen crassis in partibus orbis
Esse rati mersoque poli consistere fundo.
Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt,
Id duxere deos. Colles freta flumina flammas,
Haec sibi per uarias formata elementa figuras
300
Constituere patres, hominumque uocabula mutis
Scripserunt statuis uel Neptunum uocitantes
Oceanum uel Cyaneas caua flumina Nymphas
Vel siluas Dryadas uel deuia rura Napaeas.
Ipse ignis, nostrum factus qui seruit ad usum,
305
Vulcanus perhibetur et in uirtute superna
Fingitur ac delubra deus et nomine et ore
Assimulatus habet nec non regnare caminis
Fertur et Aeoliae summus faber esse uel Aetnae.
Est qui conspicuis superos quaesiuit in astris
310
Ausus habere deum solem, cui tramite certo
Condicio imposita est uigilem tolerare laborem
Visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo
Praecipitem teretique globo per inane uolantem
Et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem.
315
Area maior enim quam qui percurrit in illa,
Et longe campi spatium diffusius in quo
Emicat ac uolucri feruens rota uoluitur axe.
Quamuis nonnullis placeat terram breuiorem
Dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille
320
Circulus, et flammas immensi sideris ultra
Telluris normam porrecto extendere gyro,
Numne etiam caeli minor et contractior orbis
Cuius planitiem longo transmittere tractu
Circinus excurrens meta interiore laborat?
325
Ille deus uerus quo non est grandior ulla
Materies, qui fine caret, qui praesidet omni
Naturae, qui cuncta simul concludit et implet.
Solem certa tenet regio, plaga certa coercet,
Temporibus uariis distinguitur. Aut subit ortu
330
Aut ruit occasu latet aut sub nocte recurrens.
Nec torquere facem potis est ad signa trionum
Orbe nec obliquo portas aquilonis adire
Nec solitum conuersus iter reuocare retrorsum.
Hic erit ergo deus praescriptis lege sub una
335
Deditus officiis? Libertas laxior ipsi
Concessa est homini, formam cui flectere uitae
Atque uoluntatis licitum est, seu tramite dextro
Scandere seu laeuo malit decurrere campo,
Sumere seu requiem seu continuare laborem,
340
Seu parere deo siue in contraria uerti.
Ista ministranti regimen sollemne dierum
Haudquaquam soli datur a factore potestas,
Sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
Hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas
345
Commenti et radios capitis et uerbera dextrae
Et frenos falerasque et equorum pectora anhela
Aeris inaurati uel marmoris aut orichalci
Iusserunt nitido fulgere polita metallo.
Post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem
350
Cernuat ora senex barbatus et oscula figit
Cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum,
Immotasque rotas et flecti nescia lora
Aut ornat redimita rosis aut ture uaporat.
Hoc tamen utcumque est tolerabile. Quid, quod et ipsae
355
Dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae?
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro
Rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis
Et, si quando suos dignatur adire Quirites,
Placatur uaccae sterilis ceruice resecta
360
Et regnare simul caeloque ereboque putatur,
Nunc bigas frenare boues nunc saeua sororum
Agmina uipereo superis immittere flagro
Nunc etiam uolucres caprearum in terga sagittas
Spargere terque suas eadem uariare figuras.
365
Denique, cum Luna est, sublustri splendet amictu;
Cum succincta iacit calamos, Latonia uirgo est;
Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx
Imperitat Furiis et dictat iura Megaerae.
Si uerum quaeris, Triuiae sub nomine daemon
370
Tartareus colitur, qui te modo raptat ad aetram
Sidereoque deum uenerandum suadet in astro;
Per siluas modo mortiferi discurrere mundi
Erroresque sequi subigit nemorumque putare
Esse deam quae corda hominum pauitantia figat
375
Quaeque feras perimat letali uulnere mentes
Depressos modo subter humum formidine sensus
Obruit, implorent ut numina lucis egena
Seque potestati committant noctis opertae.
Respice terrifici scelerata sacraria Ditis,
380
Cui cadit infausta fusus gladiator harena
Heu, male lustratae Flegetontia uictima Romae!
Nam quid uaesani sibi uult ars impia ludi
Quid mortes iuuenum, quid sanguine pasta uoluptas,
Quid puluis caueae semper funebris, et illa
385
Amphitheatralis spectacula tristia pompae?
Nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas
Accipit inferias placatus crimine sacro.
Hae sunt deliciae Iouis infernalis, in istis
Arbiter obscuri placidus requiescit Auerni.
390
Nonne pudet regem populum sceptrisque potentem
Talia pro patriae censere litanda salute,
Religionis opem subternis poscere ab antris?
Euocat heu poenis tenebrosa ex sede ministrum
Interitus, speciosa hominum cui funera donet.
395
In cassum arguere iam Taurica sacra solemus;
Funditur humanus Latiari in munere sanguis
Consessusque ille spectantum soluit ad aram
Plutonis fera uota sui. Quid sanctius ara
Quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
400
Anne fides dubia est tibi sub caligine caeca
Esse deum quem tu tacitis rimeris in umbris?
Ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
Ipsa patrum monumenta probant; DIS MANIBVS illic
Marmora secta lego, quacumque Latina uetustos
405
Custodit cineres densisque Salaria bustis.
Dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci
Imperium uerae ceu maiestatis adoras?
En quibus implicita squalebat regia summi
Imperii tractis maiorum ab origine sacris,
410
Cum princeps gemini bis uictor caede tyranni
Pulchra triumphali respexit moenia uultu.
Nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem;
Noctis obumbratae caligine turbidus aer
Arcebat liquidum septena ex arce serenum.
415
Ingemuit miserans et sic ait: "Exue tristes,
Fida parens, habitus. Equidem praediuite cultu
Illustrata cluis spoliisque insigne superbis
Attollis caput et multo circumfluis auro;
Sed nebulis propter uolitantibus obsitus alti
420
Verticis horret apex. Ipsas quoque liuida gemmas
Lux hebetat spissusque dies et fumus ob ora
Suffusus rutilum frontis diadema retundit.
Obscuras uideo tibi circumferrier umbras
Caeruleasque animas atque idola nigra uolare.
425
Censeo sublimem tollas super aera uultum
Sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas.
Omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc deus ipse
Constituit, cuius nutu dominaris et orbi
Imperitas et cuncta potens mortalia calcas
430
Non decet ut submissa oculos regina caducum
Contemplere solum maiestatemque requiras
Circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.
Non patiar ueteres teneas ut me duce nugas
Vt cariosorum uenereris monstra deorum
435
Si lapis est, senio dissoluitur aut crepat ictu
Percussus tenui, mollis si brattea gypsum
Texerat, infido rarescit gluttine sensim
Si formam statuae lamnis commisit aenis
Lima terens, aut in partem caua membra grauato
440
Pondere curuantur, scabra aut aerugo peresam
Conficit effigiem crebroque foramine rumpit
Nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum
Nec deus oceanus, nec uis quae subter operta est
Infernis triste ob meritum damnata tenebris
445
Sed nec uirtutes hominum deus aut animarum
Spirituumue uagae tenui sub imagine formae
Absit ut umbra deus tibi sit geniusue locusue
Aut deus aerias uolitans fantasma per auras
Sint haec barbaricis gentilia numina pagis
450
Quos penes omne sacrum est quidquid formido tremendum
Suaserit, horrificos quos prodigialia cogunt
Credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi
Mos iuuat, ut pinguis luco lanietur in alto
Victima uisceribus multa inter uina uorandis.
455
At te, quae domitis leges ac iura dedisti
Gentibus, instituens magnus qua tenditur orbis
Armorum morumque feros mansuescere ritus
Indignum ac miserum est in religione tenenda
Hoc sapere, immanes populi de more ferino
460
Quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur.
Seu nos procinctus maneat, seu pace quietas
Dictemus leges, seu debellata duorum
Colla tyrannorum media calcemus in urbe,
Agnoscas, regina, libens mea signa necesse est,
465
In quibus effigies crucis aut gemmata refulget
Aut longis solido ex auro praefertur in hastis.
Hoc signo inuictus transmissis Alpibus ultor
Seruitium soluit miserabile Constantinus,
Cum te pestifera premeret Maxentius aula.
470
Lugebas longo damnatos carcere centum,
Vt scis ipsa, patres. Aut sponsus foedera pactae
Intercepta gemens diroque satellite rapta
Immersus tenebris dura inter uincla luebat;
Aut, si nupta torum regis conscendere iussa
475
Coeperat impurum domini oblectare furorem,
Morte maritalis dabat indignatio poenas.
Plena puellarum patribus ergastula saeui
Principis. Abducta genitor si uirgine mussans
Tristius ingemuit, non ille impune dolorem
480
Prodidit aut confessa nimis suspiria traxit.
Testis christicolae ducis aduentantis ad urbem
Muluius exceptum Tyberina in stagna tyrannum
Praecipitans, quanam uictricia uiderit arma
Maiestate regi, quod signum dextera uindex
485
Praetulerit, quali radiarint stemmate pila.
Christus purpureum gemmanti textus in auro
Signabat labarum, clipeorum insignia Christus
Scripserat, ardebat summis crux addita cristis.
Ipse senatorum meminit clarissimus ordo,
490
Qui tunc concreto processit crine catenis
Squalens carcereis aut nexus compede uasta
Complexusque pedes uictoris ad inclyta flendo
Procubuit uexilla iacens. Tunc ille senatus
Militiae ultricis titulum Christique uerendum
495
Nomen adorauit quod collucebat in armis.
Ergo caue, egregium caput orbis, inania posthac
Prodigia et laruas olido tibi fingere cultu
Atque experta dei uirtutem spernere ueri.
Deponas iam festa uelim puerilia, ritus
500
Ridiculos tantoque indigna sacraria regno.
Marmora tabenti respergine tincta lauate,
O proceres. Liceat statuas consistere puras
Artificum magnorum opera. Hae pulcherrima nostrae
Ornamenta fiant patriae nec decolor usus
505
In uitium uersae monumenta coinquinet artis".
Talibus edictis urbs informata refugit
Errores ueteres et turbida ab ore uieto
Nubila discussit iam nobilitate parata
Aeternas temptare uias Christumque uocante
510
Magnanimo ductore sequi et spem mittere in aeuum.
Tunc primum senio docilis sua saecula Roma
Erubuit, pudet exacti iam temporis, odit
Praeteritos foedis cum religionibus annos.
Mox, ubi contiguos fossis muralibus agros
515
Sanguine iustorum innocuo maduisse recordans
Inuidiosa uidet tumulorum milia circum
Tristis iudicii mage paenitet ac dicionis
Effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
Compensare cupit taeterrima uulnera laesae
520
Iustitiae sero obsequio ueniaque petenda.
Ne tanto imperio maneat pietate repulsa
Crimen saeuitiae, monstrata piacula quaerit
Inque fidem Christi pleno transfertur amore.
Laurea uictoris Marii minus utilis urbi,
525
Cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham,
Nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae
Contulit extincto iusta inter uincla Cethego,
Quantum praecipuus nostro sub tempore princeps
Prospexit tribuitque boni. Multos Catilinas
530
Ille domo pepulit, non saeua incendia tectis
Aut sicas patribus sed tartara nigra animabus
Internoque hominum statui tormenta parantes.
Errabant hostes per templa per atria passim,
Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant
535
Qui coniuratas ipsa ad uitalia plebis
Moliti insidias intus serpente ueneno
Consuerant tacitis pestem miscere medullis.
Ergo triumphator latitanti ex hoste togatus
Clara tropaea refert sine sanguine remque Quirini
540
Assuescit supero pollere in saecula regno.
Denique nec metas statuit nec tempora ponit,
Imperium sine fine docet, ne Romula uirtus
Iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
Exultare patres uideas pulcherrima mundi
545
Lumina, conciliumque senum gestire Catonum
Candidiore toga niueum pietatis amictum
Sumere et exuuias deponere pontificales.
Iamque ruit paucis Tarpeia in rupe relictis
Ad sincera uirum penetralia Nazareorum
550
Atque ad apostolicos Euandria curia fontes
Amniadum suboles et pignera clara Proborum.
Fertur enim ante alios generosus Anicius urbis
Illustrasse caput. Sic se Roma inclyta iactat.
Quin et Olybriaci generisque et nominis heres
555
Adiectus fastis palmata insignis abolla
Martyris ante fores Bruti submittere fasces
Ambit et Ausoniam Christo inclinare securem.
Non Paulinorum, non Bassorum dubitauit
Prompta fides dare se Christo stirpemque superbam
560
Gentis patriciae uenturo attollere saeclo
Iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos
Iure potestatis fultos et in arce senatus
Praecipuos simulacra deum iussisse reuelli
Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti
565
Suppliciter Christo se consecrasse regendos?
Sescentas numerare domos de sanguine prisco
Nobilium licet ad Christi signacula uersas
Turpis ab idolii uasto emersisse profundo.
Si persona aliqua est aut si status urbis, in his est
570
Si formam patriae facit excellentior ordo
Hi faciunt, iuncta est quotiens sententia plebis
Atque unum sapiunt plures simul ac potiores.
Respice ad illustrem lux est ubi publica cellam,
Vix pauca inuenies gentilibus obsita nugis
575
Ingenia obtritos aegre retinentia cultus
Et quibus exactas placeat seruare tenebras
Splendentemque die medio non cernere solem.
Posthinc ad populum conuerte oculos. Quota pars est
Quae Iouis infectam sanie non despuat aram?
580
Omnis qui celsa scandit cenacula uulgus
Quique terit silicem uariis discursibus atram
Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis,
Aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
585
Coetibus aut magnis Laterani accurrit ad aedes,
Vnde sacrum referat regali chrismate signum.
Et dubitamus adhuc Romam tibi, Christi, dicatam
In leges transisse tuas omnique uolentem
Cum populo et summis cum ciuibus ardua magni
590
Iam super astra poli terrenum extendere regnum?
Nec moueor quod pars hominum rarissima clausos
Non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
Quamlibet illustres meritis et sanguine clari
Praemia uirtutum titulis et honoribus aucti
595
Ardua rettulerint fastorumque arce potiti
Annales proprio signarint nomine chartas
Atque inter ueteres cera numerentur et aere
At tamen in paucis iam deficiente caterua
Nec persona sita est patriae nec curia constat;
600
Et quodcumque fouent studii priuata uoluntas
Ac iam rara tenet, sed publica uota reclamant
Dissensu celebri trepidum damnantia murmur.
Si consulta patrum consistere conscriptorum
Non aliter licitum prisco sub tempore quam si
605
Ter centum sensisse senes legerentur in unum,
Seruemus leges patrias; infirma minoris
Vox cedat numeri paruaque in parte silescat.
Aspice quam pleno subsellia nostra senatu
Decernant infame Iouis puluinar et omne
610
Idolium longe purgata ex urbe fugandum.
Qua uocat egregii sententia principis, illuc
Libera cum pedibus tum corde frequentia transit.
Nec locus inuidiae est. Nullum uis aspera terret.
Ante oculos sic uelle patet, cunctique probatum
615
Non iussum sola capti ratione sequuntur.
Denique pro meritis terrestribus aequa rependens
Munera sacricolis summos impertit honores
Dux bonus et certare sinit cum laude suorum
Nec pago implicitos per debita culmina mundi
620
Ire uiros prohibet, quoniam caelestia numquam
Terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal
Contulit auratumque togae donauit amictum,
Cuius religio tibi displicet, o pereuntum
625
Assertor diuum, solus qui restituendos
Vulcani Martisque dolos Venerisque peroras
Saturnique senis lapides Phoebique furores
Iliacae matris Megalesia Bacchica Nysi
Isidis amissum semper plangentis Osirim
630
Mimica ridendaque suis sollemnia caluis
Et quascumque solent Capitolia claudere laruas.
O linguam miro uerborum fonte fluentem
Romani decus eloquii, cui cedat et ipse
Tullius, has fundit diues facundia gemmas!
635
Os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro,
Si mallet laudare deum, cui sordida monstra
Praetulit et liquidam temerauit crimine uocem.
Haud aliter quam si rastris quis temptet eburnis
Caenosum uersare solum limoque madentes
640
Excolere aureolis si forte ligonibus uluas.
Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra
Et pretiosa acies squalenti sordet in aruo.
Non uereor ne me nimium confidere quisquam
Arguat ingeniique putet luctamen inire.
645
Sum memor ipse mei satis et mea friuola noui.
Non ausim conferre pedem nec spicula tantae
Indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
Illaesus maneat liber excellensque uolumen
Obtineat partam dicendi fulmine famam.
650
Sed liceat tectum seruare a uulnere pectus
Oppositaque uolans iaculum depellere parma.
Nam si nostra fides saeclo iam tuta quieto
Viribus infestis hostilique arte petita est,
Cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi
655
Ludere uentosas iactu pereunte sagittas?
Sed iam tempus iter longi cohibere libelli,
Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.